라틴어 문장 검색

Si vero tormina sunt, oportet frigidis et humidis fomentis stomachum fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:2)
Si extremae partes corporis frigent, ungendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adjectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:2)
Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:6)
Omnes autem ejusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXX De Genuum dolore. 1:5)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 4:1)
Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:1)
Post ustionem putris ulceris, superponenda sunt quae crustas a vivo resolvant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 82:1)
Si id non fit, medicamentumque malo vincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 5:4)
Si levatur malum, minuunturque ejus indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum, et ad ustionem:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 11:2)
Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:3)
sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adjiciendae quaedam valentiores compositiones sunt, quae dolorem levant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:2)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur neque enim postea caro increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 4:4)
Postero die rursus iisdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:2)
finisque ejus fomenti est, donec infirmando offendat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:5)
inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION