라틴어 문장 검색

Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:2)
Etenim cum tempore anni tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur, quae videmus, non veri simile solum, sed etiam verum esse censent perinde, utcumque temperatus sit ae+r, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 131:4)
etenim cum tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea vi solis efficiantur, quae videmus, non veri simile solum, sed etiam verum esse censent perinde, utcumque temperatus sit aer, ita pueros orientis animari atque formari, ex eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem vitae, casus cuiusque eventusque fingi.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 131:4)
Itaque ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio, utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri volet, ita certum vocis admovebit sonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:4)
A feminis utcumque spoliari viros, Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Anus diligens iuvenem, item puella.1)
Nam utcumque in illis qui morbo finiuntur, magnum ex ipsa necessitate solacium est;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 2:1)
Utcumque tamen animum cogitationemque collegi, coepi dicere non minore audientium assensu quam sollicitudine mea.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 14:1)
Sed hoc utcumque tolerabile;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:3)
Sed utcumque se habent ista, bene fecit Regulus quod est mortuus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 4:1)
Regressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:1)
Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 10:1)
' Postea actionem meam utcumque potui recollegi, addidi multa.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 23:3)
postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 929)
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 141)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION