라틴어 문장 검색

non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 4:2)
Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo, recto casu, ante extremum ' a' habet ' i' litteram, sicuti 'meliora, maiora, graviora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 9:1)
Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut lex Postumiae iubet magistrae Ebria acina ebriosioris, cum dicere ebrio posset et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, ebriam dixit propter insequentis a litterae concentum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 7:2)
Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXI 4:1)
Utrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 7:1)
nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 2:4)
Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo ἀδιάφορον appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 6:1)
Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:3)
Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:1)
In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:1)
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 9:1)
Deinde, inquit, voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut 'Valeri,' utrum interrogandi an vocandi sint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVI 2:2)
Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum observatumque ait, ut si quod inter duos actum est neque tabulis neque testibus planum fieri , tum apud iudicem qui de ea re cognosceret, uter ex his vir melior esset quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi unde petitur crederetur ac secundum eum iudicaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 22:2)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 12:1)
utrum ἐν τῆͺ ἔσω θαλάσσηͺ Ulixes erraverit κατ' ̓Αρίσταρχον an ἐν τῆͺ ἔξω κατα` Κράτητα;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION