라틴어 문장 검색

Calliae filiam uxorem duxi:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 7:9)
T. Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 104:1)
aurum, argentum, aes signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 502:1)
Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1259)
Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 613)
«Vere et absque ulla ambiguitate fateor vos filios et amicos Dei viventis, qui non solum rebus vestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiavistis, sed etiam animabus vestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Jesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 112:4)
Nullus enim tanto dilectionis alicui vel amicitiae vinculo colligatur, si cognoverit ipsum pro suae uxoris vel filiae vel propinquae instanter esse amore sollicitum, quin statim contra ipsum incipiat odii livore moveri et indignationis venena concipere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:3)
Verum cives Armenii, quos iidem Turci longa servitute depresserant, secum in eisdem munitionibus constituti, reminiscentes injuriarum suarum quas ab eisdem Turcis diu pertulerant in raptu uxorum et filiarum, in actione caeterorum nefariorum, in exactione tributorum injustorum, nunc freti auxilio et adventu Christianorum eosdem Turcos invadentes, in ore gladii peremerunt, et capita eorum amputantes e fenestris et moenibus ejecerunt, portasque urbis confratribus Christianis aperientes, aditum reddiderunt tutum in occisione gentilium, in ejectione exstinctorum corporum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:5)
principes vero civitatis et caeteri inhabitatores pacifice [0639D] cum uxoribus et filiis, cum pecoribus et omni substantia egressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 58:2)
Turci vero filium illius tenentes, post paululum pactum fidei praevaricantes, filium illius se decollare constanter attestati sunt, nisi eis foret auxilio et filios ac filias cum uxoribus et sarcinis suis intra moenia reservaret, propter dubium belli eventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:3)
Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam, ibidem frigore defecerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:3)
Sed dum haec aguntur, Symmachus caput senati, cuius Boethius filiam habuit uxorem, deducitur de Roma Ravennam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 5:1)
Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:2)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장54)
Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION