라틴어 문장 검색

erectis exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 203:1)
ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per- longam vacationem numero iuniorum aucto, haud difficulter est perfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 215:1)
senatus ita ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 32:3)
ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 33:1)
P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 347:1)
quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aequum erat me dimitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 362:1)
cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 569:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION