라틴어 문장 검색

Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti, fractaque dissiluit percusso lammina callo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:13)
"si tanta callum pectoris praedurat obstinatio pulvinar ut nostrum manu abomineris tangere, saltem latentes paginas librosque opertos detege, quo secta pravum seminans iustis cremetur ignibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.58)
ceterum , quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus, et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem, quid sit pugna, et in quam rem studendum sit, refici atque renovari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 113:2)
ob hoc ipsum se suaque miretur, quod non potest vinci, quod mala ipsa sub se tenet, quod ratione, qua valentius nihil est, casum doloremque et iniuriam subigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 20:4)
Tu illam nivem non putas callum iocineribus obducere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:2)
illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 9:4)
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 43:1)
" Verum est, si nihil habet ira valentius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:6)
at cui assidua fuit cum incommodis suis rixa, callum per iniurias duxit nec ulli malo cedit sed etiam si cecidit de genu pugnat.
(세네카, De Providentia, book 1 14:4)
Et exilis corpore aut amisso oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in se valentius.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 112:2)
cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:5)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
Sophoclidisca Magis calleo quam aprugnum callum callet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 54)
callum aprugnum callere aeque non sinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 27)
pernam callum glandium sumen facito in aqua iaceant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 233)

SEARCH

MENU NAVIGATION