라틴어 문장 검색

Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles et dilectissimi fratres.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:10)
Ex feminis, inquit, mutari in mares, non esse fabulosum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 16:1)
Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, ita est deridiculae vanitatis, nisi idcirco plane posui quod oportuit nos dicere quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia, eaque potissimum quae discendi cupidiora sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 5:1)
'stolidior' est et 'vanior' qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:3)
Atque in hoc impietatis excessu non defuit tamen levitatis et vanitatis mixtura quaedam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:8)
sed potius, ut ab intellectu puro, a phantasiis et vanitate repurgato et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:3)
ita ut nil referatur auctum miraculi causa, sed quae narramus a fabulis et vanitate casta et intemerata sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:3)
ita eadem nos movit ratio ut solliciti atque etiam anxii simus ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiae sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:7)
At homo conversus ad opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:5)
Neque vanitas ista tantum valet in dogmatibus, verum etiam in notionibus simplicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:7)
in quibus homines delectati hujusmodi vanitatibus advertunt eventus, ubi emplentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:6)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
inter quos vanitas nonnullorum ad petendas et derivandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:2)
Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
Tantoque magis haec vanitas inhibenda venit, et coercenda, quia ex divinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION