라틴어 문장 검색

Egregios fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:1)
Haec autem tam terribilis et timenda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:7)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
videte nobis vana, loquimini nobis placentia.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:15)
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:71)
Jam tuba terribili bellum clangore salutans Intonuit, cognati loquens praeludia belli, Mugitu simili similem signando tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:1)
[0428C] Dehinc quadam die, dum plurimorum principum strues, et machinae muro Nicaeae applicarentur, et quaedam non in vanum, quaedam frustra laborarent, Henricus de Ascha et Hartmanus comes, unus de majoribus Alemanniae, vulpem ex proprio sumptu quercinis trabibus composuerunt, cujus in gyro tutos intexuerunt parietes, ut gravissimos Turcorum sufferret ictus armorum, omniumque jaculorum genera, ac sic in ea manentes, tuti et illaesi urbem fortiter impugnando perforarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:1)
Alia post haec die, dum creberrimi assuitus plurimorum in vanum consumerentur, comes Reymundus turrim quamdam duobus tormentis lapidum, quae vulgo dicuntur Mangenae, fortiter quassatam [0429A] oppugnavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 62:1)
«Video quia omne opus machinarum nostrarum in vanum laborat, vestrates crebra morte circa muros minuuntur, et magnis periculis vita residuorum adhuc subjacet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:2)
Tandem misella, si vi ante deliquit, nunc blanditiis et vana spe decepta ad impium sponsum et adulterinas nuptias recurrit, universo ignorante exercitu, quae astutia et lascivia ab eis subtracta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:11)
Turci quidem castra nostra irruperunt, et per vallem, quae dicitur Ozellis vel terribilis, descendentes ad vallem Degorganhi peregrinos trucidare non cessant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:5)
et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:2)
Habebant etiam iidem Azopart, viri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saevissima, quibus loricas et clypeos gravi ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per universa agmina fidelium faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 92:3)
Similiter socius, qui vana spe et promissione honestarum vestium decem produxerat ex cavernis [0590D] clanculum amotus, in momento decollatus est cum novem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:9)
Sic et sic illusi vanis spebus, ducenti et triginta processerunt, [0591B] omnes sine dilatione jussu principis decollati, eo quod maxima mala peregrinis, Hierosolymam transeuntibus, intulissent, alios exspoliantes, alios trucidantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION