라틴어 문장 검색

ut purpuream vomit ille animam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5322)
hoc autem verum esse illa conprobat ratio, quia et aliis flantibus ventis nihil ex se emittit et pro modo flantum Euri vel Africi interdum fumum, interdum favillas, nonnumquam vomit incendia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5719)
revomentem saepius vomentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1821)
ut purpuream vomit ille animam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2212)
suspensam hanc aspice rupem Cacus secundum fabulam Vulcani filius fuit, ore ignem ac fumum vomens, qui vicina omnia populabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1901)
nam Cretensem taurum non mactavit, sed cum eum incolumem ad Eurystheum perduxisset, ille eum licet flammas vomuisse dictus sit, inlectus pulchritudine, in Atticam regionem reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2947)
tempora flammas laeta vomunt naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6801)
eduxit gladium cum multo cruore, et sic inferunt 'purpuream vomit ille animam' secundum eos, qui animam sanguinem dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3464)
succedunt matres templum ture vaporant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4812)
Cato in oratione ad filium "vir bonus est, Marce fili, colendi peritus, cuius ferramenta splendent". dicimus autem et 'hic vomer' et 'hic vomis', sed ab utroque 'huius vomeris' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 463)
vomis et ab eo quod est 'vomer', et ab eo quod est 'vo- mis', 'vomeris' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1621)
nam 'vomis' usur- patum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1623)
'undantem' autem undae modo flammas vomentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4723)
submi- nistrat fruges vomere, id est per vomerem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4244)
Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION