라틴어 문장 검색

is recens praetura, modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in principem et devotiones obiectabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장2)
iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장7)
et postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 37장8)
fugitet foedam et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis clausulas uno et eodem modo determinet.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 5:3)
magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo clarescit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:3)
sed nec variare gyros in morem nostrum docentur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:3)
si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 2:1)
nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 3:1)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:1)
Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 1:1)
medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia uariauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 14장 1:3)
quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae condicione uariatum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 1:2)
Diu cunctantes plerisque consilia variantibus tandem venturos se pollicentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 9:2)
Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum, quid optimum factu esset, ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION