라틴어 문장 검색

me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:3)
tenuant umentia saxa attritu et pigris addunt mucronibus iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권178)
ipsa quoque et validos proferre modestius artus et tenuare rudes attrito pollice lanas demonstrat reficitque colos et perdita dura pensa manu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권239)
"ast ego pampineis diffundere brachia thyrsis et tenuare colus - pudet haec taedetque fateri!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권259)
Maximo carmen tenuare tempto;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum4)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
Ogygiis ululata furoribus antra deserit et pingues Baccheo sanguine colles, inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem, praeterit, hinc arte scopuloso in limite pendens infames Scirone petras Scyllaeaque rura purpureo regnata seni mitemque Corinthon linquit et in mediis audit duo litora campis Iamque per emeriti surgens confinia Phoebi Titanis late, mundo subvecta silenti, rorifera gelidum tenuaverat aera biga:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권118)
nunc ille dei circumdare templa orbe vago labens, miserae nunc robora silvae atterit et vastas tenuat complexibus ornos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권191)
vix obvia passi conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum excussere umeris, tum frontem aversaque terga partiti laterumque sinus, vallum undique cingunt ignibus infestis, rabidi sic agmine multo sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris nil non ausa fames longo tenuavit hiatu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권22)
Adulescentior, inquit, sum aetate, et uegetus corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:8)
sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat virebatque integris sensibus, et civiles iam res magnopere obeuntem bella excitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 237:2)
hinc Romani, defuncti nequiquam proelio uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram pugnam ineunt, non tantum eo iniquam quod inclusi adversus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 571:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION