라틴어 문장 검색

' vellunt tibi barbamlascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,urgeris turba circum te stante miserque rumperis et latras, magnorum maxime regum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장78)
suspirat longo non visam tempore matrem, et casulum et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI49)
Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso simulaverit, du- bium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 2:1)
Praetextatos vero Flavianos Albinos Symmachos et Eustathios, quorum splendor similis et non inferior virtus est, eodem modo loqui aliquid licitum non erit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 4:4)
quod licito fieri Platonis dialogi testimonio sunt, quippe Socrate ita Parmenides antiquior, ut huius pueritia vix illius adprehenderit senectutem, et tamen inter illos de rebus arduis disputatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 5:2)
et ideo certum est licito et Saturnalium et Saturnaliorum dici, cum alterum regula cum auctoritate, alterum, etsi sola sed multorum, defendit auctoritas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:2)
Balantumque gregem fluvio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:2)
spoliabat gramine campum Miles, et adtonso miseris iam dentibus arvo Castrorum siccas de cespite vulserat herbas, Ut primum adversae socios in litore terrae Et Basilum videre ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:5)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Non eget ingestis, sed vulsis pectore telis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:72)
Aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa, Teque sub Oetaeo torquentem vertice vulsas, Rhoete ferox, quas vix Boreas inverteret, ornos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:67)
percussaque viscera nimbis Vulsit, et incoctas admisso sole medullas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:21)
Illa genae florem primaevo corpore vulsit, Illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:30)
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI1)
Quod pectus, quod crura tibi, quod bracchia vellis, Quod cincta est brevibus mentula tonsa pilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION