라틴어 문장 검색

quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
quae in iudiciis veneratio!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:3)
quorum professio quando primum in hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam necesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercitationes ipsorum etiam continentur libris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 2:2)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 3:2)
quippe Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장12)
arcebantur aspectu quo venerationis plus inesset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장12)
Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:4)
ad nomen quoque barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 4:2)
quippe omnibus barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant, quam quos eximia specie donare natura dignata est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 34:2)
Erat in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae artis - si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium - magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION