라틴어 문장 검색

Blandiri putat ore tonans, humerisque priorum Pressis mole pedum se putat esse pium.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:9)
Te cogit timor esse pium, te pena fidelem.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:7)
Morimur, pie Iupiter, audi, Jupiter, exaudi!
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:10)
Pia capra michi lac dulce propinat, Me uice matris alit, me uice matris amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:7)
Dum me pia pertulit etas, Nulla meum potuit fallere preda pedem.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:7)
Exulis est non esse suum, uigilare potentis, Stertere seruorum, uelle iuuare pii.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:26)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, uersiculos nihil necesse est?
(아풀레이우스, 변명 10:17)
mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita:
(아풀레이우스, 변명 11:1)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)
bene tam puris et tam piis manibus tuis traditur res consecrata.
(아풀레이우스, 변명 61:15)
quam condicionem cum obstinate propositam uideret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, uerum enimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum auus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.
(아풀레이우스, 변명 66:5)
hocine uerum fuit, Rufine, hoc non dico pium, sed saltem humanum, prouulgari eas litteras et potissimum fili praeconio puplicari?
(아풀레이우스, 변명 82:12)
hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitet apud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximum, ante has imp(eratoris) Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet?
(아풀레이우스, 변명 83:2)
dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
(아풀레이우스, 변명 85:12)
ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION