라틴어 문장 검색

nam forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator intervenit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 520:2)
longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub hasta venumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 38:1)
haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 665:1)
Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 120:1)
de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venumdatam, ademptas, quibus ad diem civitas stetisset, Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret indici concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 393:1)
nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam, manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말29)

SEARCH

MENU NAVIGATION