라틴어 문장 검색

Inveniam alium poetam, apud quem praecingantur et spissis aut Phryxianis prodeant.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 28:2)
Est in recessu Tartari obscuro locus, quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
(세네카, Hercules Furens 11:1)
libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)
spissior densis coit
(세네카, Thyestes 1015:1)
sit ventura dies mundi quae subruat arces, purpureus pluvias cur bibit arcus aquas, aut cur Perrhaebi tremuere cacumina Pindi, solis et atratis luxerit orbis equis, cur serus versare boves et plaustra Bootes, Pleiadum spisso cur coit igne chorus, curve suos fines altum non exeat aequor, plenus et in partes quattuor annus eat;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 518)
"ille per obiectos vepres tumet atque superbit, vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)
"dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis, Thessalus ut rigido senior me monte recepit, non ullos ex more cibos hausisse nec almis uberibus satiasse famem, sed spissa leonum viscera semianimisque lupae traxisse medullas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권45)
ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 343:1)
nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris existerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 313:1)
exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)
Spissum istuc amanti est verbum, veniet, nisi venit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 196)
tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam, subparum aut subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum - gerrae maxumae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 286)
et quae erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장2)
ita spissis comparationibus solidata neque ab tempestatibus neque ab ignis vehementia nocetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION