라틴어 문장 검색

et barbaris cunctatio servilis, statim exequi regium videtur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장4)
iamque multa manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret contra an bellum cunctatione tractaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장5)
Arruntius, cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem om- nibus decora respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장2)
paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, versis illuc quibusdam procerum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장3)
Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장1)
nec ante omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장4)
igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione languescere aut in perfidiam mutari:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장5)
Cumanus et Felix cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장8)
his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장3)
Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis vicesimanis et proximis auxiliares, decem ferme milia armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi acie parat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장1)
si cunctatione deliqui, virtute corrigam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장8)
tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장6)
ac non studia modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum sanctitate quadam ac verecundia temperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 6:1)
illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 11장 3:2)
peditum velocitas iuxta formidinem, cunctatio propior constantiae est.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION