라틴어 문장 검색

QUOD Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , IX1)
Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 6:1)
Quia enim omnia quae non sunt mala molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie privata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:2)
deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 1:2)
Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:2)
Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 9:1)
Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiae aut consiliorum vacillationi imputari poterit, sed aut causae alicui secretae quae iam nos latet, aut regulae cuidam quam sibi praescripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices exeriretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:13)
Tam enim historiam et tabulas inveniendi conficimus de ira, metu, et verecundia, et similibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:5)
Merita sua non potest cum verecundia recensere, multo minus extollere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:13)
fides et mansuetudo.
(불가타 성경, 집회서, 1장35)
Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장3)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 14장5)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
veri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali verecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium149)

SEARCH

MENU NAVIGATION