라틴어 문장 검색

Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:8)
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)
Super omnia tamen cavenda est in correptione ira et amaritudo mentis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:24)
Hoc vitium ubique detestandum est, semper et ubique cavendum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:18)
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)
sed ille prohibebat cavendum dicens:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:15)
Fluctuat hec, se nolle negat nec uelle fatetur, Inter utrumque uolat, nec uult et nolle ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 10:4)
Subcombunt aquile uisus et lincis adorant Intuitus oculos tales seseque fatentur Deuictos et eis sese conferre uerentur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:9)
Ori fulgor adest, qui facto fulgure nostrum Verberat intuitum, dum uisus fulgur adultum Deuitans, oculi tunicas exire ueretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:3)
Non homines sed monstra cauens et crimina uitans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:3)
O rerum omnium mediatrix, nisi vererer mearum quaestionum copia tuae benevolentiae fastidium provocare, alterius meae dubitationis tenebras luci tuae distinctionis exponerem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:4)
Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:9)
Vix hanc legationem dux accepit, et ecce quidam advenae de terra Francorum occulte in castris duci adfuerunt, qui plurimum eum monuerunt, ut caveret versutias et venenatas vestes ipsius imperatoris ac verba dolosa, et nequaquam ad eum intraret aliqua blanda promissione, sed extra muros sedens omnia quae sibi [0416A] offerret secure susciperet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 18:6)
caput et brachia ab ictu gladii diligenter cavens subtrahit, ac saepe volentem ferire decipit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:8)
Unde cavendum summopere nobis est ultra aliquos ex nostris divisionem facere, nec temere praecurrere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION