라틴어 문장 검색

Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII10)
quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire videmus seminibus permixta carentibus undique sensu?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:5)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam gravis et serius habitus sit etiam Cicero docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:2)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCVII2)
Versiculos in me narratur scribere Cinna.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, IX1)
'Causas' inquis 'agam Cicerone disertior ipso Atque erit in triplici par mihi nemo foro.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVIII4)
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi, Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L1)
Luci, gloria temporum tuorum, Qui Caium veterem Tagumque nostrum Arpis cedere non sinis disertis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV1)
Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum, Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LIX1)
Quod si legeris ista cum diserto - Sed numquid sumus inprobi?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX4)
Versus scribere posse te disertos Adfirmas, Laberi:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION