라틴어 문장 검색

Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regiae excipit iuvenis, an mandatum executus foret, requirens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 22:1)
at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 11:1)
Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 14:1)
"Ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:93)
"horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam nemo qui nesciat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:119)
Paulus, perseeutor ecclesiae et mane lupus rapax Beniamin, ad vesperam dedit eseam Ananiae ovi submittens eaput.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:9)
deinde vespera, quod a Graecis tractum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 15:1)
sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem hae, vespera conticinium intempesta nox gallicinium lucifer:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2685)
ergo tota die dum se Dido interimit, dum fletur, paululum provectus est, leniter spirantibus ventis, et flammas rogi circa vesperam vidit, quo tempore et per naturam ignem videre potuit, et per pristinum morem, quo per diem cadavera non incendebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 17)
inde etiam qui funeri praeerant a vespera primum vesperones, deinde vespillones dicti videntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1433)
modo enim vespera, modo media nocte, modo mane oriuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2197)
si accelerare volent, ad vesperam consequentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:15)
accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine adparuit, et degustabis genus exercitationum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis θετικῶσ, ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 7:1)
circa vesperam ad occasum Solis brumalem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:12)
namque lucubraverat Et usque in serum vigilias perduxerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION