라틴어 문장 검색

Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 12:1)
Vindici quidem alienae dominationis, non vicario, ecquis supplicat ut optime meritis de re publica liceat esse salvis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 2:7)
itaque te do vicarium tu eum observabis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 22 2:2)
qui in colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et publicis litteris consignarit, princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 11장 3:7)
itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:1)
familiarissimus tuus de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae accessisses, exsulares:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 2장 3:2)
Si corpus illud in centro locandum esset in quod corpora omnia maximè gravitant (uti vulgi est opinio) privilegium istud concedendum esset Soli.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 7:5)
Refert autem, voluntarii se obtulerint an lecti sint vel etiam vicarii dati.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 1:1)
si vicarii dati, penes eos culpa est qui dederunt;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:2)
habuisse privilegium et vetustissimum morem arbitrio suo rem publicam administrare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 47 1:1)
Remuneranda est igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc, quod inspecturus es, ex mea voluntate salvis, quae habent, privilegiis esse facturum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 48 2:1)
Nam, sive habent privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est, sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1092)
Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:4)
campestres melius Scythae, quorum plaustra vagas rite trahunt domos vivunt et rigidi Getae, inmetata quibus iugera liberas fruges et Cererem ferunt nec cultura placet longior annua defunctumque laboribus aequali recreat sorte vicarius.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 243)

SEARCH

MENU NAVIGATION