라틴어 문장 검색

huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime adulescentis aut rei aut famae damnosa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 97:1)
Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 278:1)
in portu emporium brevi perfrequens factum omniaque hinc in castra supportabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:1)
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 13)
is autem erit excelsus et non nebulosus, non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas, deinde si vitabitur palustris vicinitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장3)
Mercurio autem in foro aut etiam, ut Isidi et Serapi, in emporio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장4)
ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine civitatem Alexandriam constituere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말17)
cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi sibi domum constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장42)
circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장3)
et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 324:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION