라틴어 문장 검색

et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, la- pidibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4172)
Lucanus "et arbusto palmarum dives Idume". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 122)
rumpent arbusta nimio clamore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3284)
et ἐξηλλαγμένωσ dixit 'et arbusta rumpent cantu suo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3288)
"Ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:22)
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)
Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:5)
nihil esse tam regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius privati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii cura a populorum rebus abduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:1)
nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 69:3)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:6)
quarum a fine imoque quasi margine arbusta nascuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 9:2)
campi deinde porro multaque alia prata et arbusta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 18:2)
aurea pellebant tepidos umbracula soles, quae tamen Herculeae sustinuere manus, iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권205)
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:5)
Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe deseruere sui nymphae vineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION