라틴어 문장 검색

Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam dicunt, de sola uirgine.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:20)
pacis tranquilla meretur Vultus et ad nutum moriencia murmura nutant Virginis in facie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:2)
Virginis in dextra, foliorum crine comatus, Flore tumens, fructus expectans, ramus oliue Pubescit nec matris humi solacia querit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:13)
Aggrediens proprium uirgo prefata laborem, Non honeris concussa metu, non fracta labore, Ad proprium desudat opus multumque rebellis Materies tandem sequitur superata uolentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 26:1)
Lacius inquirens, solers, studiosa, laborans, Virgo secunda studet, intrat penetralia mentis Sollicitatque manum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:1)
Et decor et species perflasset uirginis artus, Sicut presignis uerborum disserit ordo, Ni facies quadam macie resparsa iaceret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:3)
Virginis ergo manus ne torpor inhebriet, adsunt Instrumenta fabri, manibus que Lennius ipse Commodat et propriis illi deseruit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:30)
Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)
Non cultu facieque minor, non arte secunda, Tertia uirgo suo non fraudat munere currum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:1)
Nunc uario fluctu lacrimarum riuus inundat, Nunc uultum uarii risus aurora serenat, Abstergens fletus lacrimas, nunc uirgo seueros Pretendit uultus cum magestate rigoris, Nunc oculus sursum lumen delegat in imum, Nunc cadit huius apex, nunc totum lucis acumen In latus obliquans, anfractus querit et umbram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:6)
Hoc cultu festiua suam non detrahit artem Virgo, sed in cultus eius factura redundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:8)
A simili uariis inscribit floribus axem Virgo, flore nouo cogens iuuenescere ferrum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:12)
Dum sic themonem gemmis et floribus axem Exhilarat uirgo, cumulum largita decoris, Pingentis calamo cedit tuba, dat loca celti Cornu, sicque duo sumunt sibi iura duorum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:14)
Ex bysso contexta, suo uestita colore, Vestis sidereos inuestit uirginis artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:11)
Quomodo Virgo parit, gignens manet integra, simplex Sese multiplicat, de sese gignit et in se Incorrupta manet, partus imitata parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION