라틴어 문장 검색

et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장9)
Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장100)
deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장44)
atque ubi maior pars eius evocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in vulnere, si ustum non est, relinquenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장14)
Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super vulnus spongiam expressam deligant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장16)
22 Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis venis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장1)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장5)
2 Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장1)
Id quod vitiatum est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장2)
nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장7)
Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장25)
Sed quod totum vitiatum est, totum eximendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장28)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장28)
Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장29)
quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION