라틴어 문장 검색

Nunc intuendum est qualiter insolentis arrogantiae ampullositas humanas mentes erigat in tumorem, cujus infirmitatis contagione funesta vitiata [0467B] hominum multitudo, dum se supra se insolenter extollit, infra se ruinosa descendit, sibi derogans arrogando, se deprimens erigendo, se sibi auferens efferendo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:1)
Haec est invidia, quae in illos quos vitiorum absorbet infernus, a quibus corporis dotes ratio naturae proscribit, quos in paupertatem insanae fortunae evomit, indignantis suae detractionis aculeos facit otiari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:8)
Huic praetexato vitiorum symbolo, suae malignitatis portionem adnectit adulatio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:1)
E contrario vero, si totius decoris meridies alicujus hilarescat in facie, lingua argenteis eloquentiae resplendeat margaritis, mentis thalamus virtutum fulguret ornamentis, tamen, si adulationis artifex muneris gratiam non exspectet, tantae honestatis luci cum [0470C] vitiorum fastigiis, nebulas immiscere laborat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:20)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Remedia contra vitia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 65:1)
Hujus crinis tanta [0475B] fuerat forficis demorsione succisus, ut apocopationis figura fere in vitium transmigraret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 78:4)
De contingentibus igitur nihil omittens, [0476A] in me finem proprium consecuta, prout valeo brachium meae potestatis extendere, eos vindicta vitio respondente percutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:6)
Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:7)
His vitiorum morbis nemo medicinalibus instat remediis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:8)
Cumque Largitas ad suum alumnum ista spectare videret convitia, non audens defensionis pallio ejusdem vitia colorare, cum humili capitis demissione decidua, ad lacrymarum confugit remedia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:5)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
auctoritate superessentialis Usiae, ejusque notionis aeternae, assensu coelestis militiae, naturae etiam, caeterarumque virtutum ministerio [0482A] suffragante, a supernae dilectionis osculo separetur, ingratitudinis exigente merito, a naturae gratia degradetur, a naturalium rerum uniformi concilio segregetur, omnis qui aut legitimum Veneris obliquat incessum, aut gulositatis incurrit naufragium, aut ebrietatis sentit insomnium, aut avaritiae sitiens experitur incendium, aut insolentis arrogantiae umbratile ascendit fastigium, aut praecordiale patitur livoris exitium, aut adulationis amorem communicat fictitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:2)
Qui in praecipitio arrogantiae exaltatus, spiritum elevationis eructat, in vallem dejectae humilitatis ruinose descendat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:7)
Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION