라틴어 문장 검색

Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeva de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae intrat, et ut manes veniat per Averna paternos, orat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:1)
Bos aret aut mortem senioribus imputet annis, horriferum contra borean ovis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:6)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae mentis consilio vivacius abdita sollers quaerere et aeternae tandem invigilare saluti, quamquam, si tantus amor est et cura vetusti moris et a prisco placet haud discedere ritu, exstat in antiquis exemplum nobile libris, iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni inservisse Deo gentem quae prima recentes incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2121)
noxius in teneris sapor aestuat ecce frutectis, cum prius innocuas tulerit natura cicutas, roscidus et viridem qui vestit flos rhododaphnen pabula lascivis dederit sincera capellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 169)
Publium pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum, quid bonus Felix tulerit, quid acer Caecilianus, quantus, Evoti, tua bella sanguis tinxerit, quantus tua, Primitive, tum tuos vivax recolat triumphos laus, Apodemi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.34)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
laetatus omne crimen in fasces refert suum tyrannus chartulis vivacibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1461)
En, ipse capellas protinus aeger ago;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS11)
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS47)
non, me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS50)
lupus ipse capellam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.50)
florentem cytisum sequitur lasciva capella;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.51)

SEARCH

MENU NAVIGATION