라틴어 문장 검색

mons erat ascensu dubius festoque remissus nec mora, uocalis occupat ense canis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 449)
1 Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto, subiit animum quos- piam secundum amorem tuum hexametros concinnare [vel condere], quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis lar familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem1)
ibant hexametri superbientes et vestigia iuncta, sed minora, per quinos elegi pedes ferebant;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium5)
sic tamen quod illic nec organa hydraulica sonant nec sub phonasco vocalium concentus meditatum acroama simul intonat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 9:4)
sane moneo praeque de-nuntio quisquilias ipsas 1 dius tuae hexametris minime exaeques.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:4)
namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt, quos in hanc paginam admitti nostra quam maxume verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:2)
Diu quidem est, quod te hexametris familiarius inservientem stupentes praedicantesque lectita-bamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:1)
neque enim post opus missum superest quod poeta vel vocalissimus agat, quem distantia loci nec hoc facere permittit, quod solent chori pantomimorum, qui bono cantu male dictata commendant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:2)
hexametros crepantes et cothurnatos;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 5:5)
Audacter mehercles, sed ter centum tamen hexametros habet, et fortasse tu pro collega mentions.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr17)
procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr12)
ipsi, quos penes est honor canendi, vocalis citharae repertor Arcas et tu Bassaridum rotator Euhan et Paean et Hyantiae sorores, laetae purpureas novate vittas, crinem comite, candidamque vestem perfundant hederae recentiores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam2)
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum67)
neque enim verbis solemnibus ulla incipiam nunc Castaliae vocalibus undis invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores, orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION