라틴어 문장 검색

Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
Auris audiens beatificauit me, et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem, et pupillum, cui non esset adiutor.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:15)
primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 419:1)
circumfusi duci vociferantur se ante signa ituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 704:2)
haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo evasura res esset cernerent, C. Claudi, qui patruus Appi decemviri erat, oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut civilis potius societatis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 424:1)
ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:2)
dataque inter turbam via, cum Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 483:1)
haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:1)
cum vasta Romae omnia insueta solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac Valerius vociferabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 565:1)
ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio vociferante de patribus, non de hostibus consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in tribunum, non pro virtute honorem peti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 703:1)
ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi omni vi perficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 778:1)
cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 793:1)
haec consules, haec patres vociferantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 803:1)
tum C. Canuleius pauca in senatu vociferatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:1)
haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterva patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION