라틴어 문장 검색

Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
item ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:3)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:1)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)
Idem Aegyptii volentes ipsius solis nomine dicare simulachrum figuravere raso capite, sed dextra parte crine remanente.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:1)
Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio videri pathetica, et brevibus sententiis et crebris figuratum muta­tionibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 3:1)
Et forte nos quoque camaram hac ratione figuravimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:5)
Sed nunc dicat volo Servius quae in Virgilio notaverit ab ipso figurata, non a veteribus accepta, vel ausu poetico nove quidem sed decenter usurpata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 1:2)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Dies me deficiet, si omnia persequi a Virgilio figurata velim:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 20:1)
scomma enim paene dixerim morsum figuratum, quia saepe fraude vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet aliud intellegas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:2)
hoc scomma, quod figurate.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION