라틴어 문장 검색

Interim coctores insulariique mulcant exclusum et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:12)
Ixion quod versari narratur rota, Volubilem Fortunam iactari docet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.1)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
Labitur occulte fallitque volubilis aetas, Ut celer admissis labitur amnis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 844)
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 57)
sed nominis huius causa, quod horrendum stridere nocte solent, sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt naeniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권95)
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus, ac media plus parte leves erectus in auras despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto si totum spectes, geminas qui separat arctos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:5)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:5)
Pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:6)
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 43:2)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque volubile tollit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:12)
at illud stridet et in tepida submersum sibilat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION