라틴어 문장 검색

nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:1)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Bucar ex praefectis regis, vir acer et inpiger, ad id delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 437:1)
Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:2)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION