라틴어 문장 검색

Sed varietas rerum quasdam etiamnum animadversiones desiderat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 17:1)
nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 8:4)
accusatio tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장5)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario fine praevertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장9)
at C. Galba consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere, Galba tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장5)
ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discubuisset, atque ille functam fato responderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장7)
ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram, quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat an Seneca voluntariam mortem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장5)
nam Bassus effosso agro suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum morte voluntaria effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장4)
quid voluntariis accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:3)
victus voluntariam servitutem adit;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:1)
iurgia primum, mox rixa inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장8)
simul voluntaria deditio sperabatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장2)
' atque ita digressus voluntaria morte dicta firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장12)
utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic voluntaria morte interisse creditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION