라틴어 문장 검색

Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:8)
Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:9)
Cum dicis quod effectus in duratione non potest sequi suam causam sufficientem, dicendum quod hoc verum est de causa agente per naturam, non de agente voluntarie.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 78:2)
Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:2)
simul infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.
(카이사르, 내란기, 1권 4:6)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit;
(카이사르, 내란기, 1권 36:7)
Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
(카이사르, 내란기, 2권 13:6)
Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 14:3)
Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur;
(카이사르, 내란기, 2권 26:4)
Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri.
(카이사르, 내란기, 2권 33:1)
conventum Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare instituit.
(카이사르, 내란기, 3권 9:4)
Ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit;
(카이사르, 내란기, 3권 21:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION