라틴어 문장 검색

qui cum per agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 106:2)
qui, cum per agrum Leontinum iter faciens, equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 106:2)
gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis invia fluminibus, addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권367)
Dumque redire voles aevi melioris in annos, Ut vetus Admeti decipiare socer . Aut eques in medii mergare voragine caeni, Dummodo sint fati nomina nulla tui . Atque utinam pereas , veluti de dentibus orti Sidonia iactis Graia per arva manu . Et quae Pilthides fecit , pariterque Molinae Eveniant capiti vota sinistra tuo :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:1)
Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 86:1)
nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 50:2)
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi invia fecissent venti Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:3)
Invia virtuti nulla est via!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:5)
nondum tamen invia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:6)
qui pontum rabidis 1 aestibus invium persultare vetas, ut refluo in solo 2 securus pateat te duce transitus, et mox unda rapax ut voret inpios;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae26)
Haec miracula ceteri vectores pavidi stupent, solus non trepidus Petrus agnoscit Dominum poli terraeque et maris invii, cuius omnipotentiae est plantis aequora subdere.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr3)
illa perosa quietis opem degeneri tolerare mora nocte fores sine teste movet saeptaque claustra fugax aperit, inde per invia carpit iter.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.9)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:9)
Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam vicinosque, ignare, paras invadere portus, longa procul longis via dividit invia terris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:5)
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION