라틴어 문장 검색

Spicula tamen verrutaque missilia non cessabant, ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem, et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 46:2)
Qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum, concidit pronus, ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato, vulneratus paene letaliter interisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 4:1)
Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 7:1)
Proinde diffractis capitibus, multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 7:1)
Inter incertos nos et ancipites, quibus occurri deberet, instantibus supra, an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae, contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes, non numquam et binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti, laniatis corporibus interibant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 6:1)
Hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto, numero quidam perniciose, pars leviter vulnerati, quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 11:1)
Et diu cruentum proelium stetit, nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione, cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata moles illa nostrorum, velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere, vel superposito ponte, complanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum, nullis obicibus impeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 2:1)
Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 12:1)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 1:1)
cuius retinendae causa validius, ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis, nullam Corneliae leges exemere fortunam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 17:3)
Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 5:1)
Quae sollicite reputans, utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum, mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 2:1)
Qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset, longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes, sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero impares, cupidine tamen pugnandi vehementius irritatos, aggreditur inconsulte Germanos, interque dimicandi exordia, ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia, Romanisque ad ducis vindictam accensis, certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole, disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 3:1)
Somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 5:1)
Unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION