라틴어 문장 검색

Omnem namque extraneorum collocutionem vel deambulationem aut insolitam commorationem amans in coamante ex amoris zelo timescit, quia 'Res est solliciti plena timoris amor'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:3)
Sed et nulla mulier in tanto cuiquam amoris zelo coniungitur quae toto mentis ingenio non laboret coamantis substantiam exhaurire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:6)
Invida quoque mulier omnis generali regula invenitur, quia semper mulier in alterius feminae pulchritudine zelo consumitur et rerum felicitate privatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:1)
Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:2)
Vnde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in nouissimo perdetur.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:24)
Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:12)
Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:20)
quamvis nonnumquam amicum inconsiderato sermone, vel actu, vel zelo minus discreto offendant.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:39)
Porro si patri, si patriae, si civibus, si subditis, si amicis inventus fuerit perniciosus, statim familiaritatis rumpendum est vinculum, nec unius amor perditioni multitudinis praeferatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:2)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
Vidi enim aliquos in amicis corrigendis, conceptam amaritudinem, ebullientem que furorem, nunc zeli, nunc libertatis nomine palliare;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:26)
Forma Ioseph, sensus Ytide, potencia justi Iob, zelus Finees Moysique modestia, Iacob Simplicitas Abraheque fides pietasque Thobie.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:8)
Nec aliam ob causam te morari in castris fecimus, nisi quia spes auxilii in his, quas vides, aciebus in tuam tuorumque perditionem praestolabamur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:5)
Qui tale facinus praesumere omnino contradixit, cum vice filii sibi sit constitutus, et nihil causae vel mali adhuc in eo repererit, unde perditionis ejus consectaneus et socius fiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:7)
Turci enim dolositates suas hac in porta, et ab hac porta populum Dei viventis praecavere videntes, rursus per portam Farfar exeuntes, invigilabant perditioni peregrinorum per pontem navium transmeantium, lignorum sarmenta comportantium, herbas et pabula equorum quaerentium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION