라틴어 문장 검색

tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 70:1)
cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam, Valerius, socius lectus, adiecit M. Furium sibi pro dictatore seque ei pro magistre equitum futurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 72:1)
legiones urbanae quibus Quinctius praefuerat ei decernuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 95:2)
Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 96:3)
insequenti anno A. Manlio P. Cornelio T. et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore iterum C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave bellum foris, gravior domi seditio exorta, bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et inclitae famae, M. Manlio Capitolino.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 112:1)
qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret, eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in magistratibus, solum apud exercitus tantum iam eminere ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 114:1)
creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T. Quinctium Capitolinum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 121:2)
tu T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 131:1)
postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita, viatorem ad M. Manlium misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 154:2)
Maelium ab ore civium famem suis impensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 176:3)
Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius Cincinnatus iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 183:3)
Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 186:3)
cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 203:1)
gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est ne quis deinde M. Manlius vocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 219:1)
Sulpicio tertium L. Lucretio, L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 222:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION