라틴어 문장 검색

Itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum ascendisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 673:1)
ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 679:1)
ad Venusiam adeptus eum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 27:3)
vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 205:4)
pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 214:2)
iam Africam magnamque Carthaginem et in - suum decus nomenque velut consummatam eius belli gloriam spectabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 257:1)
tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope Clupeam urbem campis ita circumvenit ut praeter quattuor equites omnes ad unum interfecerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 442:1)
qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 188:1)
hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 263:1)
patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 394:1)
ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 427:1)
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 491:1)
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 460:1)
Vetus regia lex, simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION