라틴어 문장 검색

si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere, si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium dare illis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 138)
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 12)
Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 173)
pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 228)
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico esse, et aedis demonstravi nostras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2140)
extemplo facio facetum me atque magnificum virum, dico med esse atriensem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2149)
extemplo ianitorem clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 317)
Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 467)
nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem morer quin ubi accersat meam extemplo filiam ducat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 25)
eo praesente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 348)
quoniam sentio quae res gereretur, navem extemplo statuimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 388)
Tristes ilico, quom extemplo a portu ire nos cum auro vident, subducunt lembum capitibus quassantibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3111)
credo hercle adveniens nomen mutabit mihi facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3196)
at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu, extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 342)
Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION