라틴어 문장 검색

Si aeger animus et suo vitio miser est, huic miserias finire secum licet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:9)
Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 157:6)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Mihi, carissime Serene, nimis videtur sum- misisse temporibus se Athenodorus, nimis cito re- fugisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:1)
initium morbi est aegris sana miscere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 68:1)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
nimis cito exoratus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.9)
aeger ad patrem misit:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, nepos ex meretrice susceptus.3)
Aeger dominus petiit a seruo ut sibi uenenum daret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.1)
Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.34)
gladium mihi nemo nisi aeger extorsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.16)
Quod nouerca tam sero, puella tam cito?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.27)
Victor, inquid, cito exoratus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.49)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION