라틴어 문장 검색

Odo rex nativitatem Domini in monasterio sancti Vedasti celebrem egit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:5)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)
Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:5)
Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:2)
Homines vero Balduini, videntes ei non posse resistere, pacem petunt, obsides regi dant, ad sauum dirigunt seniorem, ut, quid illis agendum sit, insinuet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:3)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Missi vero Balduini regressi *cum Rotberto egerunt ea quae senior illorum iussit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:6)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
Exhinc hi qui cum Karolo erant Balduinum infestum habuere, et ubique depraedationes agebantur ab eis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:2)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:1)
Rex vero cum Rothberto et Richardo atque Heriberto coepit sermocinari de Nortmannis, quid agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:6)
87 sqq. egit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 2:10)
9) scriptor Hlothario favet, Hludowicum Germaniae regem, qui adversus fratrem astute et infideliter egerit, reprehendit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 5:3)
Interea, dum haec agerentur, inruerunt pagani in vicum nominatissimum Dorestatum eumque inmani crudelitate vastaverunt;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION