라틴어 문장 검색

Si enim dicatur, potest Deus id modo facere, et ad verbum potest, adverbia referantur, falsissimum est, quia jam uno tempore quamdam habet potentiam, quam alio non haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:5)
Moveri quippe localiter, id est de loco ad locum transire non potest, nisi unum deserendo locum migret ad alium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:19)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)
tres istae naturae conveniunt, ita unaquaeque harum trium substantiarum ibi propriam retinet naturam, ut nulla earum in aliam commutetur, ut nec divinitas, quae humanitati conjuncta est, aut anima fiat aut caro, sicut nec anima unquam potest fieri caro, quamvis in singulis hominibus una persona sunt anima et caro.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:4)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:4)
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed humanitatis in Deum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:5)
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, id est in humanitatem, sed per assumptionem humanitatis a Deo factam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:13)
Unus omnino per unionem personae, non per confusionem substantiae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:16)
hoc est non per commistionem substantiarum in unam naturam, vel per conversionem alterius substantiae in alteram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:17)
Unde et superius in eodem Symbolo fidei idem doctor, cum diversitatem personarum in una Dei substantia demonstraret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:19)
Fides autem Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, etc., neque confundentes personas, etc. Tunc autem personas confunderemus, id est invicem permisceremus, si hanc esse illam poneremus, sicut econtrario substantiam Dei separaremus, si in eo diversas esse substantias teneremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:20)
Nam et singulis totis sic diversae partes ad compositionem ipsorum conveniunt, ut tamen in suis naturis sint disjunctae, quae quadam aggregatione sunt conjunctae, velut ossa et caro in humano corpore, vel ligna et lapides in unius domus compositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:23)
ita nec divinitas humanitati in unam personam conjuncta aliud fit quam prius erat, quamvis aliud sibi in unitate personae conjungat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION