라틴어 문장 검색

ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 1:13)
reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 4:2)
sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:5)
iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:5)
quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:9)
cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus, ut arbitror, etiam Memmio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 2:3)
maiore enim studio Lucullus cum omni litterarum generi tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:3)
Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:5)
nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, adfirmare vix possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:1)
nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari ut sententia desisterem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:4)
nihil enim arbitror posse percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:10)
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:4)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:8)
nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION