라틴어 문장 검색

et ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, et similiter super alteram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:4)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)
sive animal, sive vegetabile, sive minerale, sive aqua, sive oleum, sive aer, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiva motus praedicti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:11)
Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:5)
at vitrum pulverizatum et aqua in spuma, alba, non diaphana.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:6)
Itaque quaerendum quid acciderit ex ista migratione vitro aut aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:7)
Manifestum enim est formam albedinis deferri et invehi per istam contusionem vitri et agitationem aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:8)
Nihil autem reperitur accessisse, praeter comminutionem partium vitri et aquae, et aeris insertionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:9)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:10)
Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
Simile quoddam est instantia speculorum puerilium, quae solent facere pueruli in scirpis ex saliva, ubi cernitur etiam pellicula consistens aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:10)
cum tamen sint corpora formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:14)
Rursus, illi, qui per accidens nares habent per descensum rheumatis obstructas, non discernunt aut percipiunt aliquid putridum aut rancidum aut aqua rosacea inspersum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION