라틴어 문장 검색

Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro omnibus nec cum omnibus eodem modo dicendum arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 2:3)
a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 2:6)
pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbitrabare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:5)
Cum autem ego te non tam vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes, hortatus essem, utrumque, ut ex te audiebam, es expertus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 2:2)
Cum autem utroque verbo idem significetur, com- moditatem in dicendo non arbitror neglegendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장5)
Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말116)
nam ita facillime, quid veri simillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 8:4)
Ut porro firmissimum hoc adferri videtur cur deos esse credamus, quod nulla gens tam fera, nemo omnium tam sit inmanis, cuius mentem non imbuerit deorum opinio (multi de diis prava sentiunt - id enim vitioso more effici solet - , omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus efficit, non institutis opinio est confirmata, non legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:1)
omni autem in re consensio omnium gentium lex naturae putanda est) - quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:2)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:2)
quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem p. interfectos cogitasse arbitramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 31:6)
Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint, nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute animus excellit, eos arbitrabimur, quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 34:1)
Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque sint, ratione cognoscimus, sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 35:1)
non enim ambrosia deos aut nectare aut Iuventate pocula ministrante laetari arbitror, nec Homerum audio, qui Ganymeden ab dis raptum ait propter formam, ut Iovi bibere ministraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION