라틴어 문장 검색

vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:9)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:9)
Justi sanguis clamat et mortui, vita autem peccatoris absconditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:10)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
Requiescamus etiam ab omni cura terrenae conversationis, quae corpus nostrum atque animam frequentibus vexat doloribus, vitamque atterit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:12)
Sicut ergo viri probabilis vitae filii Dei vocantur (Job I, 6):
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:4)
Nam via sua in paradiso erat, in illo beatitudinum tramite, in illo virtutum flore, et in illa incorruptibili gratia, quam viam terrenis inquinavit vestigiis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:8)
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:16)
quia vitae probabilis tramitem virtutis ductu secuti sunt, corruptelae declinantes consortia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:8)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)
jam si incisae fuerint, quomodo potest vita subsistere, sublato spirandi meatu;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:2)
nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cujus vita innocentior, habere aestimatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:5)
quo vitae nostrae usus propagaretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION