라틴어 문장 검색

Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:1)
" Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:5)
Ac ne ex ig /f.11va/ norantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:6)
" Quod cum cognovissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:4)
" Ex quo manifeste a iusticia eos recedere demonstrat quicunque pro aliquo sui gravamine his irascuntur que erga se divina dispensatione geri non dubitant, et se proprie voluntati magis quam divine subiciunt, et ei quod in verbis sonat:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:27)
"Omne verbum odiosum quoacunque dixerit homo, reddet rationem pro eo in die judicii (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:31)
"Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Jac. III, 2).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:36)
Primus iste liber Theologiae breviter comprehendit summam totius praedicti tractatus, in fide scilicet, et charitate et sacramentis;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:2)
Quod nomine Filii seu Verbi divina sapientia exprimatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:9)
Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:3)
" Idem in libro De verbo Domini, et quibusdam sententiis Pauli Apostoli, sermone octogesimo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:64)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
Idem et Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I. asserit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:22)
Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:7)
Unde et Evangelista de verbo Patris disserens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION