라틴어 문장 검색

Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)
Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:1)
Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:5)
Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:8)
Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:3)
Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:1)
Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:6)
Zuendebolchus vero rex et Karolus cum exercitu veniunt Laudunumque obsidione cingunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:5)
Quod rex libentissime annuit, indeque adunato exercitu in Franciam repedavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:8)
A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:3)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)
Post haec rex Karolus cum exercitu parvo Nortmannis a praeda revertentibus in pago Vitmau iuxta quandam . . .
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 60:5)
Karolus vero rex aestivo tempore super Hisam adunato exercitu resedit tractaturus, quid agerent de suis inimicis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:1)
Perrexit domnus rex cum exercitu in Pannoniam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 10:2)
et rex mense Novembrio mediante ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positis castris apud Wisuram fluvium.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION